Praefatio
Omnia, quae sensu uoluuntur uota diurno,
Pectore sopito reddit amica quies.
Venator defessa toro cum membra reponit,
Mens tamen ad siluas et sua lustra redit.
5
Iudicibus lites, aurigae somnia currus
Vanaque nocturnis meta cauetur equis.
Furto gaudet amans, permutat nauita merces
Et uigil elapsas quaerit auarus opes,
Blandaque largitur frustra sitientibus aegris
10
Irriguus gelido pocula fonte sopor.
Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
Artibus adsuetis sollicitare solet.
Namque poli media stellantis in arce uidebar
Ante pedes summi carmina ferre Iouis;
15
Vtque fauet somnus, plaudebant numina dictis
Et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat uictusque Typhoeus:
Hic subit Inarimen, hunc grauis Aetna domat.
Quam laetum post bella Iouem susceperat aether
20
Phlegraeae referens praemia militiae!
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
Irrita nec falsum somnia misit ebur.
En princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
En quales memini, turba uerenda, deos!
25
Fingere nil maius potuit sopor, altaque uati
Conuentum caelo praebuit aula parem.
Aurea Fortunae Reduci si templa priores
Ob reditum uouere ducum, non dignius umquam
Haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes,
Quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi
5
Maiestas: neque enim campus sollemnis et urna
Luditur in morem, species nec dissona coetu
Aut peregrina nitet simulati iuris imago.
Indigenas habitus natiua palatia sumunt,
Et, patriis plebem castris sociante Quirino,
10
Mars augusta sui renouat suffragia campi.
Qualis erit terris, quem mons Euandrius offert
Romanis auibus, quem Thybris inaugurat, annus?
Quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni
Semper inoffensum dederint successibus omen
15
Sintque tropaea tuas semper comitata secures,
Hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,
Vrbis et Augusti geminato numine felix.
Namque uelut stellas Babylonia cura salubres
Optima tunc spondet mortalibus edere fata,
20
Caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur
Cardine nec radios humili statione recondunt
Haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,
Imperii sidus propria cum sede locauit,
Auget spes Italas; et certius omina surgunt
25
Victrici concepta solo. cum pulcher Apollo
Lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,
Nil tum Castaliae riuis communibus undae
Dissimiles, uili nec discrepat arbore laurus.
Antraque maesta silent inconsultique recessus.
30
At si Phoebus adest et frenis grypha iugalem
Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,
Tunc siluae, tunc antra loqui, tunc uiuere fontes,
Tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo
Clarior et doctae spirant praesagia rupes.
35
Ecce Palatino creuit reuerentia monti
Exultatque habitante deo potioraque Delphis
Supplicibus late populis oracula pandit
Atque suas ad signa iubet reuirescere laurus.
Non alium certe decuit rectoribus orbis
40
Esse larem, nulloque magis se colle potestas
Aestimat et summi sentit fastigia iuris;
Attollens apicem subiectis regia rostris
Tot circum delubra uidet tantisque deorum
Cingitur excubiis! iuuat infra tecta Tonantis
45
Cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas
Caelatasque fores mediisque uolantia signa
Nubibus et densum stipantibus aethera templis
Aeraque uestitis numerosa puppe columnis
Consita subnixasque iugis immanibus aedes,
50
Naturam cumulante manu, spoliisque micantes
Innumeros arcus. acies stupet igne metalli
Et circumfuso trepidans obtunditur auro.
Agnoscisne tuos, princeps uenerande, penates?
Haec sunt, quae primis olim miratus in annis
55
Patre pio monstrante puer. nil optimus ille
Diuorum toto meruit felicius aeuo,
Quam quod Romuleis uictor sub moenibus egit
Te consorte dies, cum se melioribus addens
Exemplis ciuem gereret terrore remoto,
60
Alternos cum plebe iocos dilectaque passus
Iurgia patriciasque domos priuataque passim
Visere deposito dignatus limina fastu.
Publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis
Inclinat populo regale modestia culmen.
65
Teque rudem uitae, quamuis diademate necdum
Cingebare comas, socium sumebat honorum
Purpureo fotum gremio, paruumque triumphis
Imbuit et magnis docuit praeludere fatis.
Et linguis uariae gentes missique rogatum
70
Foedera Persarum proceres cum patre sedentem
Hac quondam uidere domo positoque tiaram
Summisere genu. tecum praelarga uocauit
Ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum
Collecti trabeatus adit delubra senatus
75
Romano puerum gaudens offerre fauori,
Vt nouus imperio iam tunc assuesceret heres.
Hinc tibi concreta radice tenacius haesit
Et penitus totis inoleuit Roma medullis,
Dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue
80
Tecum creuit amor. nec te mutare reuersum
Eualuit propria nutritor Bosphorus arce.
Et quotiens optare tibi quae moenia malles
Adludens genitor regni pro parte dedisset,
Diuitis Aurorae solium sortemque paratam
85
Sponte remittebas fratri: "regat ille uolentes
Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum;
Contingat mea Roma mihi." nec uota fefellit
Euentus. Fortuna nouum molita tyrannum
Iam tibi quaerebat Latium belloque secundo
90
Protinus Eoa uelox accitus ab aula
Suscipis Hesperiam patrio bis Marte receptam.
Ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto
Ire Serena comes nullo deterrita casu,
Materna te mente fouens Latioque futurum
95
Rectorem generumque sibi seniore supernas
Iam repetente plagas. illo sub cardine rerum
Sedula seruatum per tot discrimina pignus
Restituit sceptris patrui castrisque mariti.
Certauit pietate domus, fidaeque reductum
100
Coniugis officio Stilichonis cura recepit.
Felix ille parens, qui te securus Olympum
Succedente petit! quam laetus ab aethere cernit
Se factis creuisse tuis! duo namque fuere
Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas
105
Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce
Nutrierat, qui saepe tuum spreuere profana
Mente patrem. Thracum uenienti e finibus alter
Hebri clausit aquas; alter praecepta uocantis
Respuit auxiliisque ad proxima bella negatis
110
Abiurata palam Libyae possederat arua:
Quorum nunc meritam repetens non immemor iram
Suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.
Ense Thyestiadae poenas exegit Orestes,
Sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis
115
Gloria, materno laudem cum crimine pensat;
Pauit Iuleos inuiso sanguine manes
Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit
In luctum patriae ciuili strage parentans:
At tibi causa patris rerum coniuncta saluti
120
Bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis
Reddita libertas orbi, uindicta parenti.
Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum
Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum
Nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
125
Aduentus nunc sacra tui libet edere Musis
Grataque patratis exordia sumere bellis.
Iam Pollentini tenuatus funere campi
Concessaque sibi (rerum sic admonet usus)
Luce, tot amissis sociis atque omnibus una
130
Direptis opibus, Latio discedere iussus
Hostis et immensi reuolutus culmine fati
Turpe retexit iter. qualis piratica puppis,
Quae cunctis infensa fretis scelerumque referta
Diuitiis multasque diu populata carinas
135
Incidit in magnam bellatricemque triremim,
Dum praedam de more putat; uiduataque caesis
Remigibus, scissis uelorum debilis alis,
Orba gubernaclis, antennis saucia fractis
Ludibrium pelagi uento iactatur et unda,
140
Vastato tandem poenas luitura profundo:
Talis ab urbe minas retro flectebat inanes
Italiam fugiens, et quae uenientibus ante
Prona fuit, iam difficilis, iam dura reuersis.
Clausa putat sibi cuncta pauor, retroque relictos
145
Quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.
Vndosa tum forte domo uitreisque sub antris
Rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas
Voluebat pater Eridanus: quis bella maneret
Exitus? imperiumne Ioui legesque placerent
150
Et uitae Romana quies, an iura perosus
Ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
Talia dum secum mouet anxius, aduolat una
Naiadum resoluta comam, complexaque patrem
"En Alaricus" ait "non qualem nuper ouantem
155
Vidimus; exangues, genitor, mirabere uultus.
Percensere manum tantaque ex gente iuuabit
Relliquias numerasse breues. iam desine maesta
Fronte queri Nymphasque choris iam redde sorores."
Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis
160
Extulit, et totis lucem spargentia ripis
Aurea roranti micuerunt cornua uultu.
Non illi madidum uulgaris harundine crinem
Velat honos; rami caput umbrauere uirentes
Heliadum totisque fluunt electra capillis.
165
Palla tegit latos umeros, curruque paterno
Intextus Phaethon glaucos incendit amictus.
Fultaque sub gremio caelatis nobilis astris
Aetherium probat urna decus. namque omnia luctus
Argumenta sui Titan signauit Olympo:
170
Mutatumque senem plumis et fronde sorores
Et fluuium, nati qui uulnera lauit anheli;
Stat gelidis Auriga plagis; uestigia fratris
Germanae seruant Hyades, Cygnique sodalis
Lacteus extentas aspergit circulus alas;
175
Stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans
Clara Noti conuexa rigat gladioque tremendum
Gurgite sidereo subterluit Oriona.
Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes
Deiecta ceruice Getas; tunc talia fatur:
180
"Sicine mutatis properas, Alarice, reuerti
Consiliis? Italae sic te iam paenitet orae?
Nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis,
Vt rebare, tuum? Tuscis nec figis aratrum
Collibus? o cunctis Erebi dignissime poenis,
185
Tune Giganteis urbem temptare deorum
Adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem
Terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps
In nostris efflauit aquis, dum flammea caeli
Flectere terrenis meditatur frena lacertis
190
Mortalique diem sperat diffundere uultu?
Crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis
Adspirat Romae spoliis aut Solis habenis."
Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes
Magna uoce ciet. frondentibus umida ripis
195
Colla leuant: pulcher Ticinus et Addua uisu
Caerulus et uelox Athesis tardusque meatu
Mincius inque nouem consurgens ora Timauus.
Insultant omnes profugo pacataque laetum
Inuitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum,
200
Iam Dryadas reuocant et rustica numina Faunos.
Tu quoque non paruum Getico, Verona, triumpho
Adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus
Contulit Ausoniis aut moenia uindicis Hastae.
Hic, rursus dum pacta mouet damnisque coactus
205
Extremo mutare parat praesentia casu,
Nil sibi periurum sensit prodesse furorem
Conuerti nec fata loco, multisque suorum
Diras pauit aues, inimicaque corpora uoluens
Ionios Athesis mutauit sanguine fluctus.
210
Oblatum Stilicho uiolato foedere Martem
Omnibus adripuit uotis, ubi Roma periclo
Iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
Iamque opportunam motu strepuisse rebelli
Gaudet perfidiam praebensque exempla labori
215
Sustinet accensos aestiuo puluere soles.
Ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis
Instruit arma locis et qua uocat usus ab omni
Parte uenit. fesso si deficit agmine miles,
Vtitur auxiliis damni securus, et astu
220
Debilitat saeuum cognatis uiribus Histrum
Et duplici lucro committens proelia uertit
In se barbariem nobis utrimque cadentem.
Ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset,
Ni calor incauti male festinatus Alani
225
Dispositum turbasset opus; prope captus anhelum
Verbere cogis equum, nec te uitasse dolemus.
I potius genti reliquus tantisque superstes
Danuuii populis, i, nostrum uiue tropaeum.
Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox
230
Deicit: occulto temptabat tramite montes,
Si qua per scopulos subitas exquirere posset
In Raetos Gallosque uias. sed fortior obstat
Cura ducis. quis enim diuinum fallere pectus
Possit et excubiis uigilantia lumina regni?
235
Cuius consilium non umquam repperit hostis
Nec potuit texisse suum. secreta Getarum
Nosse prior celerique dolis occurrere sensu.
Omnibus exclusus coeptis consedit in uno
Colle tremens; frondesque licet depastus amaras
240
Arboreo figat sonipes in cortice morsus
Et taetris collecta cibis annique uapore
Saeuiat aucta lues et miles probra superbus
Ingerat obsesso captiuaque pignora monstret:
Non tamen aut morbi tabes aut omne periclum
245
Docta subire fames aut praedae luctus ademptae
Aut pudor aut dictis mouere procacibus irae,
Vt male temptato totiens se credere campo
Comminus auderet. nulla est uictoria maior,
Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
250
Iamque frequens rarum decerpere transfuga robur
Coeperat inque dies numerus decrescere castris,
Nec iam deditio paucis occulta parari,
Sed cunei totaeque palam discedere turmae.
Consequitur uanoque fremens clamore retentat
255
Cumque suis iam bella gerit; mox nomina supplex
Cum fletu precibusque ciet ueterumque laborum
Admonet et frustra iugulum parcentibus offert,
Defixoque malis animo sua membra suasque
Cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans
260
Hyblaeus procul aera senex reuocare fugaces
Tinnitu conatur apes, quae sponte relictis
Desciuere fauis, sonituque exhaustus inani
Raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae
Perfida deplorat uacuis examina ceris.
265
Ergo ubi praeclusae uoci laxata remisit
Frena dolor, notas oculis umentibus Alpes
Aspicit et nimium diuersi stamine fati
Praesentes reditus fortunatosque reuoluit
Ingressus: solo peragens tum murmure bellum
270
Protento leuiter frangebat moenia conto
Irridens scopulos; nunc desolatus et exspes
Debita pulsato reddit spectacula monti.
Tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:
"Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris
275
Auguriis calcata mihi, satiare nocentum
Cladibus et tandem nostris inflectere poenis!
En ego, qui toto sublimior orbe ferebar
Ante tuum felix aditum, ceu legibus exul
Addictusque reus flatu propiore sequentum
280
Terga premor. quae prima miser, quae funera dictis
Posteriora querar? non me Pollentia tantum
Nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati
Sors tulerit Martisque uices. non funditus armis
Concideram; stipatus adhuc equitumque cateruis
285
Integer ad montes reliquo cum robore cessi,
Quos Appenninum perhibent. hunc esse ferebat
Incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum
Finibus ab Ligurum populos complectitur omnes
Italiae geminumque latus stringentia longe
290
Vtraque perpetuo discriminat aequora tractu.
Haec ego continuum si per iuga tendere cursum,
Vt prior iratae fuerat sententia menti,
Iam desperata uoluissem luce, quid ultra?
Omnibus oppeterem fama maiore perustis!
295
Et certe moriens propius te, Roma, uiderem,
Ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto
Victori damnosa foret. sed pignora nobis
Romanus carasque nurus praedamque tenebat.
Hoc magis exsertum raperem succinctior agmen.
300
"Heu, quibus insidiis, qua me circumdedit arte
Fatalis semper Stilicho! dum parcere fingit,
Rettudit hostiles animos bellumque remenso
Eualuit transferre Pado. pro foedera saeuo
Deteriora iugo! tunc uis extincta Getarum;
305
Tunc mihi, tunc letum pepigi. uiolentior armis
Omnibus expugnat nostram clementia gentem,
Mars grauior sub pace latet, capiorque uicissim
Fraudibus ipse meis. quis iam solacia fesso
Consiliumue dabit? socius suspectior hoste.
310
"Atque utinam cunctos licuisset perdere bello!
Nam quisquis duro cecidit certamine, numquam
Desinit esse meus. melius mucrone perirent,
Auferretque mihi luctu leuiore sodales
Victa manus quam laesa fides. nullusne clientum
315
Permanet? offensi comites, odere propinqui.
Quid moror inuisam lucem? qua sede recondam
Naufragii fragmenta mei? quaeue arua requiram,
In quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis
Italiae nomen nostras circumsonet aures?"
320
Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit
Expertas horrens aquilas; comitatur euntem
Pallor et atra Fames et saucia liuidus ora
Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
Lustralem tum rite facem, cui lumen odorum
325
Sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat,
Circum membra rotat doctus purganda sacerdos
Rore pio spargens, et dira fugantibus herbis
Numina purificumque Iouem Triuiamque precatus
Trans caput auersis manibus iaculatur in Austrum
330
Secum rapturas cantata piacula taedas.
Acrior interea uisendi principis ardor
Accendit cum plebe patres et saepe negatum
Flagitat aduentum; nec tali publica uota
Consensu tradunt ataui caluisse per urbem,
335
Dacica bellipotens cum fregerat Vlpius arma
Atque indignantes in iura redegerat Arctos,
Cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges
Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.
Nec tantis patriae studiis ad templa uocatus,
340
Clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam
Exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
Laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
Decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat
Ambustus sonipes; hic tabescente solutus
345
Subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis
Canduit et subitis fluxere uaporibus enses.
Tum contenta polo mortalis nescia teli
Pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
Armauere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
350
Obsequium Marci mores potuere mereri.
Nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
Deficeret si nostra manus; sed prouidus aether
Noluit humano titulos auferre labori,
Ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,
355
Quam meruit uirtus, ambirent fulmina laurum.
Iam totiens missi proceres responsa morandi
Rettulerant, donec differri longius urbis
Communes non passa preces penetralibus altis
Prosiluit uultusque palam confessa coruscos
360
Impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:
"Dissimulata diu tristes in amore repulsas
Vestra parens, Auguste, queror. quonam usque tenebit
Praelatus mea uota Ligus? uetitumque propinqua
Luce frui, spatiis discernens gaudia paruis,
365
Torquebit Rubicon uicino numine Thybrim?
Nonne semel spreuisse satis, cum reddita bellis
Africa uenturi lusit spe principis urbem
Nec duras tantis precibus permouimus aures?
Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,
370
Electi candoris equos et nominis arcum
Iam molita tui, per quem radiante decorus
Ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam
Defensam titulo Libyam testata perenni.
Iamque parabantur pompae simulacra futurae
375
Tarpeio spectanda Ioui: caelata metallo
Classis ut auratum sulcaret remige fluctum,
Vt Massyla tuos anteirent oppida currus
Palladiaque comas innexus harundine Triton
Edomitis ueneretur aquis et in aere trementem
380
Succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes,
Ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam
Praeberet fera colla iugo, ui captus et armis,
Non Bocchi Syllaeque dolis. "Sed prima remitto.
Num praesens etiam Getici me laurea belli
385
Declinare potest? sedesue capacior ulla
Tantae laudis erit? tua te benefacta morantem
Conueniunt, meritisque suis obnoxia uirtus
Quod seruauit amat. iam flauescentia centum
Messibus aestiuae detondent Gargara falces,
390
Spectatosque iterum nulli celebrantia ludos
Circumflexa rapit centenus saecula consul:
His annis, qui lustra mihi bis dena recensent,
Nostra ter Augustos intra pomeria uidi,
Temporibus uariis; eadem sed causa tropaei
395
Ciuilis dissensus erat. uenere superbi,
Scilicet ut Latio respersos sanguine currus
Aspicerem! quisquamne piae laetanda parenti
Natorum lamenta putet? periere tyranni,
Sed nobis periere tamen. cum Gallica uulgo
400
Proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.
Namque inter socias acies cognataque signa
Vt uinci miserum, numquam uicisse decorum.
Restituat priscum per te iam gloria morem
Verior, et fructum sincerae laudis ab hoste
405
Desuetum iam redde mihi iustisque furoris
Externi spoliis sontes absolue triumphos.
"Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas
Exulat imperiumque suis a sedibus errat?
Cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen
410
Neglecto squalent senio? nec creditur orbis
Illinc posse regi? medium non deserit umquam
Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
Segnius an ueteres Histrum Rhenumque tenebant,
Qui nostram coluere domum? leuiusue timebant
415
Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus
Hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
Hic illi mansere uiri, quos mutua uirtus
Legit et in nomen Romanis rebus adoptans
Iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
420
Hic proles atauum deducens Aelia Neruam
Tranquillique Pii bellatoresque Seueri.
Hunc ciuis dignare chorum conspectaque dudum
Ora refer, pompam recolens ut mente priorem,
Quem tenero patris comitem susceperat aeuo,
425
Nunc duce cum socero iuuenem te Thybris adoret."
Orantem medio princeps sermone refouit:
"Numquam aliquid frustra per me uoluisse dolebis,
O dea, nec legum fas est occurrere matri.
Sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis
430
Incusare tuos) patriae mandata uocantis
Spreuimus: aduectae misso Stilichone curules,
Vt nostras tibi, Roma, uices pro principe consul
Impleret generoque socer. uidistis in illo
Me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,
435
Sed claris potius factis experta parentem.
Cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis,
Quae pro me mundoque gerit; sed ab omnibus unum,
Si fama necdum patuit, te, Roma, docebo
Subiectum nostris oculis et cuius agendi
440
Spectator uel causa fui." Populator Achiuae
Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens
Et ruptas animis spirans immanibus Alpes
Iam Ligurum trepidis admouerat agmina muris
Tutior auxilio brumae (quo gentibus illis
445
Sidere consueti fauet inclementia caeli)
Meque minabatur calcato obsidere uallo
Spem uano terrore fouens, si forte, remotis
Praesidiis, urgente metu, qua uellet obirem
Condicione fidem; nec me timor impulit ullus
450
Et duce uenturo fretum memoremque tuorum,
Roma, ducum, quibus haud umquam uel morte parata
Foedus lucis amor pepigit dispendia famae.
Nox erat et late stellarum more uidebam
Barbaricos ardere focos; iam classica primos
455
Excierant uigiles, gelida cum pulcher ab Arcto
Aduentat Stilicho. medius sed clauserat hostis
Inter me socerumque uiam pontemque tenebat,
Addua quo scissas spumosior incitat undas.
Quid faceret? differret iter? discrimina nullas
460
Nostra dabant adeunda moras. perrumperet agmen?
Sed paucis comitatus erat; nam plurima retro,
Dum nobis properat succurrere, liquerat arma
Extera uel nostras acies. hoc ille locatus
Ancipiti, longum socias tardumque putauit
465
Expectasse manus et nostra pericula tendit
Posthabitis pulsare suis mediumque per hostem
Flammatus uirtute pia propriaeque salutis
Immemor et stricto prosternens obuia ferro
Barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
470
"Nunc mihi Tydiden attollant carmina uatum,
Quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis
Indicio dapibusque simul religataque somno
Thracia sopiti penetrauerit agmina Rhesi
Graiaque rettulerit captos ad castra iugales,
475
Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis,
Impetus excessit Zephyros candorque pruinas
Ecce uirum, taciti nulla qui fraude soporis
Ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus
Et Diomedeis tantum praeclarior ausis,
480
Quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
Adde quod et ripis steterat munitior hostis
Et cui nec uigilem fas est componere Rhesum:
Thrax erat, hic Thracum domitor. non tela retardant,
Obice non haesit fluuii. sic ille minacem
485
Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens
Traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem,
Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus
Porsennam respexit aquis. celer Addua nostro
Sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis
490
Ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.
"Exere nunc doctos tantae certamina laudis,
Roma, choros et, quanta tuis facundia pollet
Ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem."
Dixit et antiquae muros egressa Rauennae
495
Signa mouet; iamque ora Padi portusque relinquit
Flumineos, certis ubi legibus aduena Nereus
Aestuat et pronas puppes nunc amne secundo,
Nunc redeunte uehit nudataque litora fluctu
Deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.
500
Laetior hinc Fano recipit Fortuna uetusto,
Despiciturque uagus praerupta ualle Metaurus,
Qua mons arte patens uiuo se perforat arcu
Admisitque uiam sectae per uiscera rupis,
Exuperans delubra Iouis saxoque minantes
505
Appenninigenis cultas pastoribus aras.
Quin et Clitumni sacras uictoribus undas,
Candida quae Latiis praebent armenta triumphis,
Visere cura fuit; nec te miracula fontis
Praetereunt, tacito passu quem si quis adiret,
510
Lentus erat; si uoce gradum maiore citasset,
Commixtis feruebat aquis; cumque omnibus una
Sit natura uadis, similes ut corporis undas
Ostendant, haec sola nouam iactantia sortem
Humanos properant imitari flumina mores.
515
Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum
Regali calcatur equo, rarique coloris
Non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
Ilice sub densa siluis artatus opacis
Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
520
Inde salutato libatis Thybride lymphis
Excipiunt arcus operosaque semita uastis
Molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.
Ac uelut officiis trepidantibus ora puellae
Spe propiore tori mater sollertior ornat
525
Adueniente proco uestesque et cingula comit
Saepe manu uiridique angustat iaspide pectus
Substringitque comam gemmis et colla monili
Circuit et bacis onerat candentibus aures:
Sic oculis placitura tuis insignior auctis
530
Collibus et nota maior se Roma uidendam
Obtulit. addebant pulchrum noua moenia uultum
Audito perfecta recens rumore Getarum,
Profecitque opifex decori timor, et uice mira,
Quam pax intulerat, bello discussa senectus
535
Erexit subitas turres cunctosque coegit
Septem continuo colles iuuenescere muro.
Ipse fauens uotis solitoque decentior aer,
Quamuis adsiduo noctem foedauerat imbre,
Principis et solis radiis detersa remouit
540
Nubila; namque ideo pluuiis turbauerat omnes
Ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
Vt tibi seruatum scirent conuexa serenum.
Omne Palatino quod pons a colle recedit
Muluius et quantum licuit consurgere tectis,
545
Vna replet turbae facies: undare uideres
Ima uiris, altas effulgere matribus aedes.
Exultant iuuenes aequaeui principis annis;
Temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
Gratantur durasse diem moderataque laudant
550
Tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus
Romanos uetuit currum praecedere patres:
Cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,
Atque Augusta soror fratri praeberet ouanti
Militis obsequium; sic illum dura parentis
555
Instituit pietas in se uel pignora parci
Quique neget nato, procerum quod praestat honori.
Haec sibi curua senum maturaque comprobat aetas
Idque inter ueteris speciem praesentis et aulae
Iudicat: hunc ciuem, dominos uenisse priores.
560
Conspicuas tum flore genas, diademate crinem
Membraque gemmato trabeae uiridantia cinctu
Et fortes umeros et certatura Lyaeo
Inter Erythraeas surgentia colla smaragdos
Mirari sine fine nurus; ignaraque uirgo,
565
Cui simplex calet ore pudor, per singula cernens
Nutricem consultat anum: quid fixa draconum
Ora uelint? uentis fluitent an uera minentur
Sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
Vt chalybe indutos equites et in aere latentes
570
Vidit cornipedes: "quanam de gente" rogabat
Ferrati uenere uiri? quae terra metallo
Nascentes informat equos? num Lemnius auctor
Indidit hinnitum ferro simulacraque belli
Viua dedit?" gaudet metuens et pollice monstrat,
575
Quod picturatas galeae Iunonia cristas
Ornet auis uel quod rigidos uibrata per armos
Rubra sub aurato crispentur serica dorso.
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum
Persoluit, Stilicho, curru cum uectus eodem
580
Vrbe triumphantem generum florente iuuenta
Conspiceres illumque diem sub corde referres,
Quo tibi confusa dubiis formidine rebus
Infantem genitor moriens commisit alendum.
Virtutes uariae fructus sensere receptos;
585
Depositum seruasse, fides; constantia, paruum
Praefecisse orbi; pietas, fouisse propinquum.
Hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
Euocat et solio fultus genitoris eburno
Gestarum patribus causas ex ordine rerum
590
Euentusque refert ueterumque exempla secutus
Digerit imperii sub iudice facta senatu.
Nil cumulat uerbis quae nil fiducia celat;
Fucati sermonis opem mens conscia laudis
Abnuit. agnoscunt proceres; habituque Gabino
595
Principis et ducibus circumstipata togatis
Iure paludatae iam curia militat aulae.
Adfuit ipsa suis ales Victoria templis
Romanae tutela togae: quae diuite penna
Patricii reuerenda fouet sacraria coetus
600
Castrorumque eadem comes indefessa tuorum
Nunc tandem fruitur uotis atque omne futurum
Te Romae seseque tibi promittit in aeuum.
Hinc te iam patriis laribus uia nomine uero
Sacra refert. flagrat studiis concordia uulgi,
605
Quam non inlecebris dispersi colligis auri;
Nec tibi uenales captant aeraria plausus
Corruptura fidem: meritis offertur inemptus
Pura mente fauor. nam munere carior omni
Obstringit sua quemque salus. procul ambitus erret!
610
Non quaerit pretium, uitam qui debet amori.
O quantum populo secreti numinis addit
Imperii praesens genius! quantamque rependit
Maiestas alterna uicem, cum regia circi
Conexum gradibus ueneratur purpura uulgus,
615
Assensuque cauae sublatus in aethera uallis
Plebis adoratae reboat fragor, unaque totis
Intonat Augustum septenis arcibus Echo!
Nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis
Cingunt arua trabes, subitaeque aspectus harenae
620
Diffundit Libycos aliena ualle cruores.
Haec et belligeros exercuit area lusus,
Armatos haec saepe choros, certaque uagandi
Textas lege fugas inconfusosque recursus
Et pulchras errorum artes iucundaque Martis
625
Cernimus. insonuit cum uerbere signa magister,
Mutatos edunt pariter tot pectora motus
In latus allisis clipeis aut rursus in altum
Vibratis; graue parma sonat, mucronis acutum
Murmur, et umbonum pulsu modulante resultans
630
Ferreus alterno concentus clauditur ense.
Vna omnis summissa phalanx tantaeque salutant
Te, princeps, galeae. partitis inde cateruis
In uarios docto discurritur ordine gyros,
Quos neque semiuiri Gortynia tecta iuuenci
635
Flumina nec crebro uincant Maeandria flexu.
Discreto reuoluta gradu torquentur in orbes
Agmina, perpetuisque immoto cardine claustris
Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae
Armorum innocuos paci largitur honores.
640
Iamque nouum fastis aperit felicibus annum
Ore coronatus gemino; iam Thybris in uno
Et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.
Consule laetatur post plurima saecula uiso
Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules
645
Auditas quondam proauis, desuetaque cingit
Regius auratis fora fascibus Vlpia lictor,
Et sextas Getica praeuelans fronde secures
Colla triumphati proculcat Honorius Histri,
Exeat in populos cunctis illustrior annus,
650
Natus fonte suo, quem non aliena per arua
Induit hospes honos, cuius cunabula fouit
Curia, quem primi tandem uidere Quirites,
Quem domitis auspex peperit Victoria bellis!
Hunc et priuati titulis famulantibus anni
655
Et, quos armipotens genitor retroque priores
Diuersis gessere locis, ceu numen adorent;
Hunc et quinque tui uel quos habiturus in urbe
Post alios, Auguste, colant. licet unus in omnes
Consul eas, magno sextus tamen iste superbit
660
Nomine: praeteritis melior, uenientibus auctor.